Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[28. April 1491] Item eodem anno, antepenultima Aprilis, congregata facultate nostra in universitatis congregacione, conclusa sunt quatuor: primum. ad intencionem rectoris proponentis, quod mittendi sint oratores ad augustum serenissimum Imperatorem Fridericum III. pro petendo stipendio sub expensis facultatum quatuor, quamvis facultas theologica, non obstante universitatis conclusione, nihil dare fuerit ausa. Elegebantur vero illi, qui in superiore mutacione eciam electi fuerant, quamvis19res negligebatur, nescio qua desidia, in priore mutacione. Neque in illa quidem mutacione ivit quisquam deputatus oratorum, scilicet doctor Bartholomeus20 Tichtel ex Greyn, doctor Ioannes Kchaltenmarkchter, ordinarius et officialis curiePataviensis, doctor Ioannes Tichtel ex Grein et Mag. Osbaldus ex Weykcherstarff, verum solus Mag. Osbaldus iverat et re infecta est reversus, cui quidem21dati sunt 7flor. sub tenore secundi conclusi, scilicet iuxta proporcionalitatem quantitatis22 stipendiatorumin qualibet facultate, prout in priori mutacione est conclusum; ultra vero proporcionalitatemexpositum facultati nostre restituatur. Tercio conclusum super libris emendis ad facultatis nostre librariam; de modo vero novus formetur articulus.Quarto ad peticionem doctoris Gresel formetur articulus pro locacione domus. [fol. 4v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.6, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success