Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[15. August 1558] Septima congregacio habita est 15. Augusti, in qua tractatum est de supplici libello formando ad magnificum dominum rectorem in causa Iosephi Salandi contra facultatem de cautione prestanda et iudicio sisti. In eadem congregatione conclusum est, ut decanus eccellentissimum virum dominum doctorem Wolffgangum Pittlerum pro scriptis nostris formandis exoraret, quoniam, cum res ipsa videatur in longum procedi, facultas noluit magnificum ac clarissimum virum dominum doctorem Gondelium, qui aliis negociis est occupatissimus, tam sepius [fol. 202v] molestare. Tamen semper concepta scripta per dominum Pittlerum domino Gondelio ad revidendum ut offerentur, consuluit D. Pittlerus, ad quod uterque se obtulit facturum. Sic itaque omnia sunt per dominum doctorem Pittlerum concepta, ut in actis Iosephi Salandi videreest.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.657, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.657/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success