Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[2. August 1558] Et primo 2. Augusti anno 1558. super actis et productis quatuor libellis et ab utraque parte conclusione in causa facta, a magnifico rectore et Consistorio latum est decretum, in quo actori Iosepho permissum fuit, siquid ultra priora superaddere velit, id intra octiduum faciat. Eadem potestate facultati medicae ut reis indulta, scilicet quod non obstantibus exceptionibus, siquid ulterius producere velit, id intra prefatum terminumfaciat, [fol. 204r] prout ex tenore decreti cum litera A. signati patet.
Quo decreto intellecto, doctor Iosephus pro sua parte ulteriori omni productioni ultro renunctiavit. Quod et facultas medica fecit, oretenus tamen magnificum dominum rectorem rogando, quo decreti 16. Decembris anno 1557. lati, in quo doctor Iosephus ad prestandam facultati caucionem de iudicio sisti condemnatus est, meminisse velit. Ubi taliter ab utraque parte ulterioribus productionibus renunctiatum fuisset, tandem latum est decretum 25. Augusti anno 1558., in quo facultati iniunctum est, ut probet et iustificet causas allegatas, propter quas doctor Iosephus exclusus sit, ut ex eius tenore litera B. patet. Ad quod facultas, intelligens causam hanc longius processuram, consultum duxit, antequam suos articulos probatorios Consistorio offerret, exsecucionem caucionis de iudicio sisti antea 16. Decembris anno 1557. consistorialiter obtentae de novo petere, pro qua exsecutione cautionis consequenda hunc supplicem sub litera C. obtulerunt, et voti sui compos facta est, ut patet ex decreto 28. Augusti lato sub littera D.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.664, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.664/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success