useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.70
Signature: 1.3.70
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Februar 1504
Sitzung vom 12. Februar 1504  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [12. Februar 1504] Item feria secunda post Scolastice iterum convocata est facultas sub pena 10 gross., sed dominus doctor Staber et Cuspinianus non comparuerunt, super articulo isto: Ad conspiciendum supplicacionem Regie Maiestati mittendam, an aliquid sit addendum vel minuendum, anve rectori sit presentanda vel non; si sit, qua condicione et per quem. Super hoc conclusum, ut petatur rector cum aliis facultatibus, si utique contribuere (preter consilium, velle et viam nostram) velint, quod supportarent facultatem nostram, eo attento, quia facultas multa pro privilegio prius exposuit et contribuit etiam per capita, propter impedimenta perpessa occasione universitatis, ut aliquando facultas posset manere cum universitate; si velint, bonum; si vero non, tunc facultas velit denique deliberare de modo, quo se tueretur. Et antequam ista responsio est data rectori vel Consistorio, misit mihi Iohanni Newman, protunc decano, huiusmodi cedulam per pedellum nostrum in tali forma verborum:

    Clarissime domine doctor. Credo aut mihi aut universitati illudi. Motus ego zelo bono [fol. 32r] pro facultate medica, ut aliquando ex faucibus servitutis eripi possit, rem ipsam ad universitatem pro tuicione privilegiorum deduxi, cumalias nec singularia puncta preter gravamina facultatis vestre universitati occurrebant. Cum autem parum facultas medica rem advertat contribuendo pro sumptibus, restat, ut onus mihi impositum per universitatem pro bono reipublice in consistorio proximo resignem. Erarius universitatis est exhaustus pro equis ac aliis necessariis emendis pro itinere; sumptus vero nulli sunt, qui contribuendi forent per facultates. Facultas artium expectat facultatis medice largitatem. Curetis finem operis incepti, alioquin totum post ponam. Valete211. Per rectorem.212

    Visa ipsa cedula monstravi senioribus duobus doctoribus, scilicet Martino Stainpeis et Bartholomeo Stäber, qui mecum adiverunt rectorem, et in presencia eorum precedentem conclusionem dixi, quam non benignis auribus percepit et respondit, quod istam responsionem non velit per se Consistorio dicere, sed quod nos ipsi in proximo Consistorio diceremus.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    211 Das nachfolgende Wort wurde gestrichen.
    212 Diese beiden Wörter wurden in der nächsten Zeile zentriert eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.