Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[15. Februar 1504]Super hoc feria quinta post Scolastice iterum habita est congregacio facultatis ad audiendum cedulam quandam per rectorem Cristoferum Kulber decano missam; insuper deliberandum, quid ulterius ex parte negocii universitatis licite sit agendum. Fuit conclusum unanimiter, quod facultas non posset contribuere, cum nihil haberet etc., et quod non liceret ob negotium facultatis tot fieri expensas, prout rector preconcepit, nec vult facultas, quod universitas pro ea principaliter tales expensas faciat213, nunquam enim voluit facultas, ut propter gravamina facultatis universitas congregetur, sed petivit, ut rector nomine tocius universitatis circa commissarios conaretur, presertim circa cancellarium, ut execucio commissionis fieret, et sic facultas abivit nihil contribuere promittendo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.71, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.71/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success