useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.73
Signature: 1.3.73
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. Februar 1504
Sitzung vom 23. Februar 1504  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [23. Februar 1504] Ad audiendum istam conclusionem iterum feria sexta ante Invocavit facultatem medicam congregavi. Audita itaque conclusione Consistorii, in hunc modum facultas concorditer deliberavit: Ex quo facultas [fol. 32v] medica semper intellexerit, duas facultates ad hoc esse, quod nil contribuere velint, videlicet theoloycam et artistarum, nisi cives prius salutentur, pariter facultas medica contribuere noluit; cum vero dicte facultates qualitercumque mutate seclusa ista via contribuere vellent, ipsa facultas, etiam nihil in thesauro habens215, aliquid contribuere velit. Sex itaque libras den. in quodam panniculo clausas et signatas signeto decani tota facultas unanimiter et concorditer rectori vigore etiam pretacte conclusionis per Consistorium facte contribuendo presentavit cum quibusdam protestacionibus, quas decanus de verbo ad verbum in presencia notarii universitatis et domini rectoris et tocius facultatis legit. Rector vero noluit istam protestacionem a facultate recipere neque peccuniam, cum ab aliis facultatibus nil percepisset, sed promisit facultatem habere indemnem in Consistorio, quia considerasset benevolenciam nostram velle contribuere cum protestacione, et quod istam peccuniam cum protestacione in proximo Consistorio facultas presentaret dixit.

    Item in ista congregacione facultatis exposui pro vino et aliis 18 den.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    215 Im Original: habentis.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.