Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[22. Februar 1504] Tandem quinta feria aute Invocavit, die videlicet Cathedre Petri, iterum convocata est facultas ad deliberandum, quid in universitatis negotio ulterius facultati agere conveniat. Fuit conclusum, ut dicatur rectori et Consistorio, quia visum est facultati, gravamina sua pro magna parte a civibus pendere, conclusit, quod omnino adeundi sunt et salutandi non solum propter commodum facultatis medice, sed etiam omnium aliarum facultatum propter oblacionem magistri civium in eius senatus approbacione, et quod deinde facultas pro sua virili, quamquam parum possit, quia prius exhausit thesaurum suum, velit contribuere, non habita tollerabili responsione. Et relata conclusione, obtulerunt se omnes alie facultates contribuere, sed non per capita, et concluserunt, quod ceptum opus prosequi rector debeat. Tandem fecit Consistorium me decanum et doctorem Wilhelmum Puelinger, qui mihi nomine facultatis erat adiunctus214. Conclusit itaque protunc Consistorium super responsionem facultatis hoc pacto, quod omnes illi de facultate medica volentes gaudere privilegiisuniversitatis, in spacio duorum dierum in suffragium pro nuncio mittendo ad Regiam Maiestatem secundum honestatem eorum contribuant. Audita conclusione, petivimus copiam eiusdem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.72, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.72/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success