Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[26. November 1503]Item dominica die post Katherine convocata est facultas sub debito prestiti iuramenti. Unus se absentavit ascendendo Newnburgam claustralem, alius dixit, se fore impeditum arduis negociis, cum tamen erat dominica dies et hora conveniendi hora duodecima, qua hora quasi omnes homines quietem petunt. Fuit autem pro tunc facultas convocata ad deliberandum, quid ex parte regie commissionis ulterias sit agendum. Fuit pro tunc counclusum, ex eo quod doctores per iuramentum non comparuerunt, quod iterum convocentur sub pena exclusionis a facultate ad domum facultatis ad accedendum unacum decano Consistorium rectoris ad videndum procedi in causa regie commissionis. Item exposui in ista congregacione facultatis pro vino, pane et piris 10 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.75, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.75/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success