Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[28. November 1503] Item feria tercia post Katherine determinavit questionem suam pro gradu bacculaureatus in medicina Mag. Udalricus Hiers ex Patavia; dedit facultati 11 sol. den.
Item eodem die tota facultas apparuit in Consistorio rectoris, et ego tanquam decanus feci verbum ad Consistorium petens nomine facultatis, quatenus dominus rector totumque Consistorium dignetur facultati esse adiutorio pro manutuicione eiusdem facultatis privilegii, et quod fieret regie commissionis super hoc execucio, que execucio in hodiernum diem fieri non potuit, quare necessario universitas fuit commota ad Regiam Maiestatem accedendum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.76, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.76/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success