Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. August 1594] 18. Augusti mittitur a magnifico domino rectore et consistorio decretum ut facultas denominet alios duos medicos ad castra mittendos.
Duo enim qui ante descenderant ob valetudinem adversam Viennam redierant sicut et alter scilicet D. Melchior Cremerus 23. Augusti ex hac vita migravit.
Transmisi et serenissimi archiducis et venerabilis consistorii decreta clarissimis dominis doctoribus atque ad ea decreta informationem acceptam et inclytae facultatis censurae prius subjectam 20. Augusti magnifico domino rectori praesentavi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1036, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1036/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success