useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1037
Signature: 1.4.1037
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. August 1594
Sitzung vom 21. August 1594  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [21. August 1594] 21. Augusti ea informatio ad me relata est cum inscripto serenissimi principis nomine decreto ut eo adhuc die non obstantibus professuris publicis aut sessionibus in consistorio sub gravissima etiam principis indignatione atque nostri apud caesaream majestatem accusatione alii duo medici ad castra profecturi denominarentur.

    Eodem die mittitur ad me a magnifico domino rectore schedula qua hortatur ut medici castrenses quam primum denominarentur alias futurum ut nominentur ex officio iis quibus minime gratum fuerit. [fol. 350r]

    Accedo igitur dominum Unverzagt atque de excusationibus membrorum facultatis ipsum oretenus copiosius instruo. Cumque multa diceret si nemo eat ablata nobis iri privilegia nostra; si quis proficiscatur se curaturum ut Judaeis caeterisque omnibus interdicatur praxi medica; ego ne facultas me decano adversa pateretur obtuli pro spatio mensis unius ad castra Jaurinensia operam meam atque relicto vicedecano clarissimo D. D. Diomede Cornario quem ordo contingebat praemonita etiam hac de re per scriptum facultate inclyta 26. Augusti ad castra antedicta profectus sum. Postquam vero 9. Septembris castra a nobis essent relicta nosque Ouarium675 profugissemus interiissent etiam ambae officinae quae in castris fuerant neque infirmos haberemus neque medicamenta institi post dies aliquot ut liceret mihi Viennam redire. Sed desideravit serenissimus princeps ut pro persona sua illic remanerem quod et feci. Reverso autem post quatriduum clarissimo D. D. Judice antedictas ob causas abeundi licentiam petii et impetravi.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    675 Ungarisch-Altenburg.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.