Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. September 1594] 12. Septembris mittitur ad clarissimum D. D. Diomedem Cornarium vicedecanum decretum ab excelso regimine et camera cum major pars mensis elapsa jam sit ut facultas de alio substituendo tempestive cogitet. Transmissum fuit clarissimis dominis doctoribus eodem die illud decretum qui communibus sententiis responderunt proponendum esse D. Conradum Colmannum qui alioqui sponte se obtulisset et mensem pro quo acceperat stipendium non implevisset. Quam etiam sententiam spectabilis dominus vicedecanus excelso regimini et camerae scripto significavit cum appendice D. Colomannum eo stipendio contentum esse non posse propterea quod in expeditione anni 66 dati fuissent floreni menstrui 60.
Dum haec fiunt D. Joannes Baptista Lupus Italus spectabilem dominum vicedecanum accessit atque ut ad castrensis medici officium per facultatem commendaretur desideravit. Me autem interim facto reduce antedictus D. Joannes Lupus ad me remissus est. Ego de hac ipsius petitione excelsum [fol. 350v] regimen informavi. Responsum ad faciendum D. D. Lupo periculum ipsum admitti ita tamen ut facultas adjungat illi alterum adhuc medicum germanicae linguae peritum. Ego id decretum inclytae facultati transmisi sed post acceptas clarissimorum dominorum doctorum sententias regimini nil respondi. Profectus nihilominus Posonium est accepto stipendio D. Lupus mensem illic suum transegit deinde aliam conditionem suscepit.
Post ad hyberna concessum est.
Rationes:
Accepi ab antecessore meo 2 flor. 27 cruc. item 39 cruc.
Pro inscriptione domini D. Danielis Quesnicii 1 talerum.
Summa: 4 flor. 48 cruc.
Exposita:
Pedello suum salarium 2 flor. 24 cruc.
Restant: 2 flor. 24 cruc. quos successori meo cum reliquis ad facultatem spectantibus fideliter per pedelum transmisi. [fol. 351r]676
[1594/ 1595]
Decanatus Antonii Binelli, philosophiae et medicinae doctoris et ejusdem facultatis professoris primarii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1038, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1038/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success