Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. November 1594] I. congregatio habita est 13. Novembris, cui interfuerunt D. D. Dyomedes Cornarius, Andreas Isingius, Joannes Petrus Magnus, Joannes Leander pro tempore rector, in qua 5 pertractata fuerunt. [fol. 351v]
Primo, proposita et lecta sunt acta decanatus D. D. Leandri, quae ab omnibus approbata et ut in librum actorum referrentur, consenserunt.
Quem etiam rogarunt, ut acta quondam D. Mosbachii, olim decani et paucula quaedam decanatus D. Mathei Judicis secundum convenientem ordinem in eundem actorum librum referret, qui sine difficultate consensit.
Secundo, proposita et lecta sunt duo alia decreta excelsi regiminis et venerabilis consistorii, ut omnes domini doctores de facultate medica ob bellicos tumultus de victualibus et rebus necessariis pro anno integro sufficienter prospecti esse debeant.
Quae duo decreta ad dominos doctores, qui in congregatione non fuerunt, per scriptum transmisi.
Tertio, loco pluralitate votorum colatum est stipendium678 medicum Martino Raigel tanquam inter quinque competitores doctiori et in praelectionibus audiendis diligentiori.
Quarto, D. D. Joannes Leander duo in congregatione [fol. 352r] proposuit facultati universae significanda.
Primo, an contagione infectorum et eorum, qui contagione moriuntur, inspector examinari debeat nec ne, cum balneatores (ut ajebat) id praestare recusant.
Secundo, an officina Robicii claudi debeat, cum relicta ejus vidua alii nupserit non pharmacopaeo.
Quinto et ultimo loco ad instantiam D. D. Dyomedis Cornarii per magnificum dominum rectorem ad congregationem citatus est D. Conraddus Colmannus ob verba quaedam iujuriosa contra eundem D. D. Cornarium in propriis suis aedibus prolata, de quibus eidem D. D. Cornario Conraddus doctor veniam coram facultate deprecatus est. Cui serio praxis medica est interdicta, cum praesertim jurgia ejusmodi propter praxin oborta fuerint.
Quo vero ad illa duo quaesita a D. D. Leandro in congregatione proposita facultatem inclytam consului et major dominorum doctorum pars conclusit, ut Robiciana officina illico (servatis statutis imperialibus) clauderetur. Sed propter sacra natalis domini tempora, [fol. 352v] in quae negotium hoc incidit, ne contentio aliqua exoriretur, dilatum fuit usque ad venerandi domini senioris adventum, qui dum haec ageretur, absens erat. Judicavit enim academicae modestiae (salvis aliorum dominorum doctorum votis) convenire, ut Hillero relictae Robicianae marito terminus praescriberetur, quae sententia omnibus dominis doctoribus placuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1040, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1040/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success