Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. Februar 1595] Itaque prima die Februarii per pedellum accersito Hillero assignatus est terminus ad penthecosten usque, ut interim suam officinam aut divendat aut termino elapso claudere debeat, idque stipulata manu se facturum pollicitus est
Eadem die (et fuit secundum, quod D. D. Joannes Leander in congregatione proposuit) accersito ad me uno ex balneatoribus praecipuo quaesivi, an res sic se haberet. Respondit, quod nullo modo, sed quendam Udalricum Musengal pro inspectore ad Haltem Stuel a consule assumptum esse, quem etiam ad me vocavi, qui se a consule ad dictum locum pro inspectore constitutum esse fassus est et ante 28 annos a facultate nostra examinatus et approbatus et diu magistrum balnei se egisse dixit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1041, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1041/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success