Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[6. März 1595] 6. Martii stipendiarii facultatis nostrae venerunt ad me rogantes, ut loco defunctorum superintendentum apocham pro exigendis 50 flor. conficerem, vigore cujus Mathias Rudolphus et Mag. Joannes Geusius 30 flor. pro semestri authumnali acceperunt, eorum quilibet 15 flor. Martinus vero Raigel (qui tertius est stipendiarius) ex gratia 7 flor. 30 cruc. ab inclyta facultate obtinuit, a quibus quietantias accepi. Reliqua vero summa 50 flor., sunt enim 12 flor. 30 cruc. apud me est, futuris superintendentibus consignanda.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1043, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1043/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success