Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[21. Februar 1595] 21. Februarii oblatum est mihi per magnificum dominum rectorem decretum excelsi regiminis, in quo [fol.353r] querebat, quis loco D. D. Magni absentis magisterio sanitatis fungeretur. Oblitum fortasse mei chirographi ante discessum D. D. Magni eidem excelso regimini praesentati me obligantis.
Aliud quod querebat fuit, an febres malignae communiter vagantes contagiosae essent, ad quae cum graviter decumberem, respondere non potui.
Hic nullo modo praeterire visum est, quin nobilium et expertissimorum virorum D. D. Mathei Judicis qui postrema sua die functus est 23. Januarii et D. D. Thomae Haunstain, qui 22. Februarii obiit, memoriam facerem, tanquam de re medica optime meritorum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1042, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1042/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success