Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[5. Juli 1595] 5. Julii celebrata est congregatio secunda, cui interfuere domini doctores facultatis omnes. [fol. 356r] Transmissus erat ab excelso regimine nomine serenissimi archiducis decretum.
1. ut ad castra mitterentur duo medici. Inclyta facultas hac de re cum diligenter deliberasset, invenit ex facultate propter membrorum paucitatem et quorundam valetudinem non satis firmam, mitti neminem posse. Quia vero D. Conradus Colmannus facultatis membrum cum non sit, praxin impune per urbem exerceat, neque tamen ulla nobiscum ferat onera, quia etiam anno superiore mensis unius stipendium castrense acceperat et tamen ne dimidium quidem mensem manserat, statuit facultas ipsum Colmannum esse nominandum eique adjungendum D. Marcellum Vulcanum Neapolitanum, qui hanc conditionem per clarissimum D. D. Antonium Binellum effIagitabat.
Dum in ea sumus congregatione affertur, ad me scriptum domini Henrici Behemb, serenissimi archiducis Mathiae cubicularii, quo sub secreto significabat, Moysen Lucernam perfidum Judaeum intercedente pro illo legato regis Hispaniarum instare apud archiducem pro titulo medici aulici. Quod cum facultas videret, esse contra sacros Viennensis concilii canones, derogare autoritati augusti imperatoris ipsiusque archiducis ac totius domus Austriacae, celeberrimo vero archigymnasio et facultati nostrae cum primis esse ignominiosum, placuit supplicandum esse principi, ut non solum hunc illi titulum denegaret sed penitus illum a praxi prohiberet.
Oblatus est libellus supplex domino Unverzagt 6. Julii per clarissimos D. D. Diomedem Cornarium, Benedictum Berger et me decanum.
Promisit dominus Unverzagt, se partes nostras defensurum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1051, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1051/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success