Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. Juli 1595] III. congregatio fuit 17. Julii praesentibus omnibus facultatis doctoribus.
In ea primo produxi responsum serenissimi archiducis ad libellum supplicem contra Moysen Judaeum, petentem titulum aulicum. Statutum igitur, ut ad acta reponeretur.
Secundo, cum D. Conradus Colmannus sese excusasset ob profectionem ad castra, ita tamen, ut polliceretur necessitate exigente se iturum atque pro eadem conditione institisset Martinus Kuttigius doctor, placuit facultati, ut hic denominaretur. [fol. 356v]
Tertio, oblatus fuerat a magnifico domino superintendente liber quidam germanicus de terra sigillata circumforanei cujusdam, ut a facultate revideretur. Demandatum igitur hoc negotium clarissimis D. D. Antonio Binello, Joanni Petro Magno et mihi, ut eum librum perlegeremus atque quid de eo esset sentiendum, significaremus. Verum repetitus est a me altero statim die ac proinde generosum dominum de Stotzing682 paucis informavi, sicque liber ille suppressus est.
Quarto, confirmati sunt superintendentes stipendii Emericani paullo ante in scripto delecti, clarissimi videlicet viri D. D.
Diomedes Cornarius facultatis senior et Andreas Isingius. Quia vero a superintendentibus demortuis ab annis aliquot nullae datae erant rationes atque jam dicti domini superintendentes stipendii ladulam ad se accipere nolebant, cum confusa essent omnia injunctum est D. D. Magno et mihi, ut nos et rationes stipendii sedulo examinaremus atque ad ordinem referremus sicque dominis superintendentibus traderemus. Sed ladulam, quamvis aliquoties per stipendiatos et pedellum exegissem a M. Haunsteinio habere nunquam potuimus.
Quinto, examinatus est pro gradu baccalaureatus Mathias Rodolphus Nissenus; cumque apte respondisset, onmium votis nemine penitus dissentiente est admissus atque a me gradu illo condecoratus. Solvit 4 flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1052, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1052/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success