Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[26. Oktober 1595] VII. congregatio fuit 26. Octobris, in qua primo propositum fuit petitio D. D. Andreae Isingii, qui cum in Novam Civitatem proficisceretur, petebat sibi dari a facultate testimonium. Consensit facultas sub forma tamen consueta.
Secundo, quatuor medicinae studiosi suplicarunt pro stipendio Emericano.
Conclusum est, videndum prius fundationem ne contra fundatoris, mentem alicui conferretur.
Tertio, Mathias Rodolphus medicinae baccalaureus petiit dare sibi potestatem disputandi de catarrho pro licentia. Consensit facultas, ita tamen ut particula pro licentia omittatur.
Quarto, D. D. Paullus Berckhofer prolato promotionis suae testimonio petiit admitti ad facultatem. Facultas inclyta illum lilbenter admisit. Assignatus est ipsi sorte aphor. 15 I. Ventres hyeme et vere calidissimi etc. atque pro disputatione unius mensis spatium assignatum. Dedit cuilibet dominorum doctorum 3 flor., qui mox sunt distributi.
Quibus peractis ego decanatum resignavi. Electus est autem, cum essent vota paria, clarissimus vir D. D. Benedictus Bergerus, cui ladulas, sceptrum, sigilla cum omnibus ad facultatem spectantibus per pedellum transmisi. [fol. 358r]
Rationes acceptorum:
Ab antecessore meo accepi 45 cruc.,
a Marco Ulmer balneatore 3 flor.,
a Mathia Rodolpho baccalaureo 4 flor.,
a Mag. Joanne Geusio baccalaureo 4 flor.,
a D. Martino Kuttigio inscripto 1 flor. 12 cruc.
Summa: 12 flor. 57 cruc.
Exposita:
Pedello dedi stipendium, ut est quietantia: 2 flor. 24 cruc.
Restant 10 flor. 33 cruc., qui si pro numero clarissimorum dominorum doctorum in sex partes dividantur, cedunt cuilibet 1 flor. 45 cruc.
Qui statim sunt distributi.
In aerario remanent 3 cruc. [fol. 358v]683
[1595/ 1596]
Decanatus quartus Benedicti Pergeri medici doctoris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1059, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1059/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success