Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[7. Mai 1596] 7. Martii693 dominus Mag. Guilhelmus Rechperger, mathematum professor publicus per omnes pro tempore facultatis dominos doctores in primis artis medicae institutionibus examinabatur. Respondit mediocriter, propterea cum seria admonitione, ut nimirum posthac sit magis sedulus in audiendis ac diligenter repetendis publicis medicorum praelectionibus, admissus et in medicinae baccalaureum per me promotus est.
In hac congregatione, habita deliberatione, quid respondendum sit reverendissimo domino cancellario Melchiori Kleselio, secunda vice per literas commendatitias 3. die Maii apud facultatem intercedenti pro domino Guidone Antonio Scarimlionio impetuose petenti admissionem ad repetitionis actum celebrandum, conclusit facultas, duos ex facultate doctores ad cancellarium mittendos, qui oretenus ipsi referrent, qualem erga facultatem dictus D. Scarmilionius se gesserit, nimirum objiciendo, quod non velit cogi per eam, ut ex Italia originale, autenticum ac fide dignum doctoratus sui testimonium afferatur, sed sponte facere, si possit cogi.694
Quae commissio per denominatos doctores, scilicet me decanum et D. Leandrum 9. die Maii expedita fuit. Reverendissimus dominus cancellarius, postquam intelligeret, rem ita se habere, D. D. Scarmilionii impatientiam admiratus fuit ac placide respondit, se facultatem medicam omnino in hac controversia excusatam habere ac facultatem laudare, quod sua privilegia serio defendere conetur, quo minus interim ipse dominus cancellarius testimonii D. D. Scarmilionii copias satis autenticas existimet.
Eodem die dominus Mag. Geusius, medicinae baccalaureus supplicem libellum facultati offerebat, quo instabat pro examine secundae laureae in medicina consequendo.
Responsum ipsi datum, [fol. 368r] quod debeat se sistere ad dominos professores medicinae, qui ipsum privatim examinent ac melius informent in arte medica utpote tardioris ingenii hominem, unde postmodum facultatem an sit ad hoc examen admittendus informare possint.
Praeterea Mag. Sigismundus Geislerus medicinae studiosus secunda sua supplicatione a facultate obtinuit, ut numeraretur ipsi a 12. Decembris die anni 95 quo die primam supplicationem facultati obtulerat, consuetum Emericanum stipendium, scilicet ad diem 12. Junii hujus anni 96.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1091, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1091/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success