Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[10. Mai 1596] 10. Maii accepi a pedello supplicem libellum D. D. Scarmilionii oblatum antea magnifico domino rectori et venerabili consistorio, quod consistorium sequenti die in pleno consessu de tota controversia, quae inter facultatem medicam et dictum D. Scarmilionium contigit, informatum fuit. Consistorium autem facultati medicae hoc negotium commisit, ut nimirum per decanum ejusdem facultatis D. Scarmilionio injungeretur, ut se obligaret (licet copiae testimonii sui doctoratus a quibusdam fide dignis judicentur, quia tamen in Germania non sunt usitatae, praesertim hic Viennae), quod pro virili bona fide in duorum annorum termino originale vel magis autenticum in forma solenni testimonium sui doctoratus de collegio medicorum Patavii degentium affere vellet, expostulandumque etiam esse decrevit, quod adhibuerit molestiam inclytae facultatis decano et praesenti et praeterito. Unanimiter praeterea conclusit venerabile consistorium, sui testimonii copias adjectas interea apud facultatem reservandas esse, donec originale testimonium ex Italia afferi procuraverit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1092, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1092/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success