Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. Dezember 1596] II. congregatio: Die 2. Decembris D. Cuttigius petiit admitti ad consilia facultatis; admissus est ea die, deposuit pro admissione solides sex. Illaque ipsa die ipsemet singulis praesentibus facultatis doctoribus distribuit pecunias debitas propter disputationem praetoritam unicuiquo videlicet flor 1.
Tractatum est praeterea negotium apothecae Rowizianae, quod alias etiam bis in facultato tractatum fuerat. Cum enim ad Erhardum Hillerum juris studiosum, matrimonio relictae viduae Rowitii mediante, devenisset officina, cupiebat sibi concedi per administratorem officinam retinere. Contradicentibus caeteris urbis apothecariis, res ad excelsum devoluta est regimen, inde ad magnificum rectorem inde ad facultatem pro informatione est delata.
Hujus autem potissime rei gratia advocati ad congregationem fuere doctores, qui omnes conscientia sic dictante decreverunt, informandum excelsum regimen, per caesareas reformationes concedi non posse, Erhardum Hillerum, qui rei pharmacopolicae operam non dedisset, officinam apertam tenere, neque per administratorem id praestare, ne in exemplum trabatur. Quod per me factum, dataque est informatio magnifico rectori 6. Decembris signata lit. A.
In qua etiam informatione mentio facta est de apothecariis duobus Popo Müller et Starck, qui palam aegros, medicamenta praescribentes contra praestitum ab illis juramentum contraque caesareas reformationes accedunt.
Die eadem divisa est pecunia, quae in aerario facultatis reperiebatur et cum novi doctores ad facultatem accederent, ne fieret confusio, datum est senioribus numero sex cruc. 37. den. 2 junioribus vero duobus cruc. 22 den 2. In universum sunt distributi: 4 flor. 30 cruc.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1118, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1118/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success