Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[7. Dezember 1596] Die 7. Decembris D. Dominicus Pisellus704 suas conclusiones pro repetitionis actu in superiori universitatis aula defendit.
Eadem die 7. transmissum est ab excelso regimine ad magnificum dominum rectorem, inde ad facultatem medicam decretum, quo injungebatur singulis facultatis doctoribus, ut si ad aliquem peste infectum vocarentur, [fol. 374v] id ipsum excelso regimini quo principiis occurri posset, denunciarent. Mihi vero ut magistro sanitatis injunctum fuit, ut adhibita diligentia perscrutarer, an ea, quae a cadaverum inspectore ad excelsum regimen delata erant de quodam in suburbiis Carintiacae portae mortuo vera essent nec ne, quod a me quam diligentissime factum est, inventusque rumor nihil certi habuisse.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1119, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1119/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success