useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1122
Signature: 1.4.1122
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Jänner 1597
Sitzung vom 15. Jänner 1597  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [15. Jänner 1597] III. congregatio 15. Januarii 97. In hac congregatione D. Dominicus Pisellus et Isaac Panisod datis supplicibus libellis petierunt ad consilia facultatis admitti, qui depositis consuetis pecuniis, videlicet sol. 6 pro admissione ad facultatem et pro disputatione unicuique doctori florenum, admissi sunt. Monitus tamen est Isaac Panissod, ut termino sibi per superiorem decanum dato doctoratus sui testimoniales literas705 facultati praesentaret, alias irritam futuram receptionem suam. Lecta deinde est Jacobi cujusdam Soldan Grumpeninaine supplicatio transmissa a magnifico rectore et venerabili consistorio pro informatione. Petebat enim is, sibi testimonium elargiri peritiae suae in oculis curandis et dentibus cavandia. Praeterea cum tria exsiccata cadavera mumiarum more in nundinis videnda pro pecuniis exponeret, petebat pariter testimonium, quo [fol. 375r] approbaremus, illa esse vere cadavera.

    Inclyta facultas unanimi voto decrevit, respondendum magnifico rectori, nullo modo huic vagabundo agyrtae elargiendum tale testimonium, cum nobis de illius peritia nihil constet nec consuetum sit ulli peritiae suae testimonium dari nisi qui a facultate examinatus sit, nullusque possit per caesarea decreta examinari, nisi qui certum suae habitationis locum habeat, quinimo esse jactabundum hunc hominem jactantiae sua reprehendendum, quod se jactet, tum intrinsecus tum extrinsecus habere licentiam curandi morbos. Quae informatio per me data est magnifico rectori. Propositae postmodum sunt supplicationes quatuor, quae ab excelso regimine inferioris Austriae ad rectorem et consistorium transmissae erant pro informatione et a consistorio ad facultatem medicam.

    Prima erat mea, qua renunciabam excelso regimini magisterii sanitatis officium, quod jam per annos quinque sustinueram.

    Tres aliae erant D. D. Matthiae Rudolphi, Joannis Geusii et Dominici Piselli illud sibi conferri petentium. Verum cum res mea ageretur, a congregatione omnes quatuor secessimus, interimque vicedecanus substitutus est exdecanus D. D. Cornarius ipsique magnifico rectori responsum dederunt tale, me non debere officium hoc renunciare, cum per annos quinque quietos retinuerim atque ejusmodi informatio etiam a consistorio excelso regimini data fuit qua tamen non obstante paulo post liberatus fui.

    Conquestus praeterea tunc temporis coram facultate fuit de me D. Leander, quod ego vocatus et rogatus a D. Laurentii abbatissa (cujus monasterii ordinarius ipse medicus existeret) quorundam monialium curas suscepissem, quinimo quod ipso adhuc plenarie non soluto, ego de annuo stipendio cum ipsa convenissem propter quae petebat ab inclyta facultate, in me animadverti. Verum cum id me inscio contigisset monuissemque hac de re abbatissam dictam, me per statuta nostra cum ipsa convenire non posse, nisi praecedenti ordinario plenarie satisfacto et renunciato, [fol. 375v] respondit, se domino Leandro renunciasse jamdudum, neque ejus opera a tribus mensibus usam fuisse, ipsique plenarie satisfecisse, quorum verborum pollicebar ego ab ipsa testimonium inclytae facultati reportaturum, quinimo ut inclyta facultas videret, me hujusmodi conditionem non ambiisse, dixi, me praecedentium medicorum stipendium annuum refutasse multoque auctius promitti voluisse. Ob id inclyta facultas videns innocentiam meam nulla mulctandum poena judicavit, hacque in re me aliter non deliquisse, quam quod D. Leandro, antequam cum dicta abbatissa convenirem, id ipsum significare debuissem.

    Eadem die D. D. Cornarius et Leander stipendii Emericani superintendentes administrationis suae rationes reddiderunt ab anno 1594 Kalendis Julii usque ad 15. Januarii anni 97 tales:

    Recepta fuerunt 200 flor.

    expensa 178 flor. 30 cruc.

    restant adhuc: 12 flor. 30 cruc.706

    Petebant autem residuos illos flor. 12 cruc. 30 sibi a inclyta facultate condonari, verum nolens hac in re inclyta facultas a veterum consuetudinibus quippiam innovari, respondit, se melius informaturam, quid cum praecedentibus actum fuerit, sique tale quid cum aliis actum fuisse repererit, cum illis pariter facturam. Interim injunctum decano, ut actorum librum hac de re consuleret, facultatique referret, quod sane a me factum est nihilque tale inventum.

    Ultimo demum propositae sunt supplicationes D. Mathiae Rudolphi et Joannis Geusii, qui non contenti priori determinatione per facultatem facta instanter petebant, sibi integrum dimidii anni stipendium ex stipendiis Emericanis condonari, cum id etiam aliis, qui in universitate nostra non fuerunt in doctores promoti, factum fuerit. Facultas ex pluralitate votorum decrevit, illis gratificandum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    705 Notiz am linken Seitenrand von anderer Hand: (obtulit sub decanatu D. Pauli Perchofferi), sollte wohl an dieser Stelle eingefügt werden.
    706 Richtig: 21fl. 30 kr.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.