Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. April 1598] Die 18. Aprilis chirurgus Linziensis Joannes Smidt obtulit facultati supplicem libellum, in quo petebat a facultate testimonium sibi elargiri, quo datum anno 95. 6. Decembris sibi ab inclyta facultate testimonium examinis verum et legitimum esse, senatui Linziensi fides fiat, in eo enim eum chirurgorum examini sujectum a facultate pro chirurgo approbatum fuisse asserebatur.
Cum vero ad cujusdam Wolphgangi Haptmann barbitonsoris Linziensis instantiam praecedens decanus D. Perchoffer non consulta facultate privatum quoddam testimonium dedisset, quo asserebat in protocolo nostro reperiri dictum Joannem Smidt examinatum quidem fuisse sed solum quatenus balneator (deceptus forte, quod a duobus balneatoribus facultati praesentatus fuisset) senatui Linziensi suspicio increvit, prius ipsius testimonium falsum et illegitimum fuisse illumque ideo a chirurgica opera prohibere volebant, nisi causam suam novo facultatis testimonio comprobaret. Quam ob rem congregata fuit facultas, in qua sequentia decreta sunt: [fol. 385r]717
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1159, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1159/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success