Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. April 1598] I. congregatio habita 20. Aprilis. In ea decretum primo fuit communi omnium consensu, consulto prius actorum libro pag. 360 et 361, dandum supplicanti huic Joanni Smidt petitum testimonium sigillo facultatis communitum, quo fides fiat, hunc ad chirurgorum examen nobis praesentatum fuisse, pro chirurgoque approbatum, eo potissime, quod jam certum barbitonsoris locum ducta barbitonsoris alterius defuncti vidua habere se dixisset. Accedebat etiam, quod in iisdem articulis et chirurgi et barbitonsores examinari consueverint.
Ob id datum est illi a me testimonium cujus exemplar notatum est lit. B. Excusatus fuit, quantum fieri potuit, Perchofferi error.
In eadem congregatione Joannes Rauchsneider balneator in Nusdorf, per duos balneatorum magistros ad examen balneatorum consuetum praesentatus fuit, quod sibi pollicitam demortui balneatoris in Wolzal viduam jam haberet. Examinatus vero est eadem die per sequentes dominos doctores praesentes videlicet D. D. Diomedem Cornarium, Benedictum Pergerum, Guidonem Antonium Scarmilionium, Joannem Bittnerum, Dominicum Pisellum, Isaac Panissod.
Respondit autem ad omnia interrogata promptissime, magnam suae artis peritiam ostendens, quapropter communi facultatis voto approbatus fuit et laudatus. Praestito autem consueto juramento paratoque apud me emplastro oxicroceo et unguento aegyptiaco, datum est ipsi consuetum testimonium sigillo facultatis communitum.
Solvit facultati pro examine 3 flor.
Eadem die obtulit D. Panissod facultati supplicem libellum, petens sibi ab ea patrocinari apud excelsum regimen pro obtinendo sanitatis magisterio. Cum enim prius tres essent [fol. 385v] competitores, D. Joannes Geusius, Martinus Reigelius e facultate et Andreas quidam Musclerus extra facultatem, injunctum ab excelso regimine decano et facultati, ut inter Reigelium et Musclerum de praeeligendo informarent. Cui decreto praecedenti decano transmisso a me consulta prius facultate responsum est ut in copiis C. apparet. In nostra facultate satis multos esse, qui hoc officium et sustinere possent et peterent, videlicet praeter duos supradictos, Geusium et Reigelium etiam Isaac Panissod in medicina facienda jam per aliquot annos versatum, qui incluso supplici libello hoc ipsum peteret. Quare facultatem petere, ut horum unum Musclero doctori externo, nec adhuc statutis nostris conformato praeferre dignentur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1160, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1160/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success