useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1165
Signature: 1.4.1165
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. August 1598
Sitzung vom 6. August 1598  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [6. August 1598] II. congregatio 6. Augusti. In hac congregatione imprimis actum fuit de viatico Mag. Piscatori tradendo. Inclyta facultas, etsi in consuetudinem trahi nolit, unius tamen angariae stipendium liberaliter largita est, videlicet 7 flor. 30 cruc.

    Praeterea domini Emericani stipendii superintendentes reddiderunt rationes administrationis suae a die 23. Januarii 97 usque ad Calendas Junii 1598 tales:

    Recepta fuerunt: 162 flor. 30 cruc.

    Exposita fuerunt: 120 flor.

    Restant illis: flor. 42 cruc. 30.

    Porrexerunt autem supplicem libellum facultati, ut pro laboribus quinquennio susceptis residuum pecuniae sibi concederetur. Facultas ad pleniorem congregationem rem remisit. Petierunt praeterea dicti domini superintendentes, testimonium sibi dari datarum et redditarum rationum, reservarique in ladulis facultatis illorum rationes, cui annuit facultas, datumque est a me nomine totius facultatis testimonium et illorum rationes sub secundi decanatus mei actorum fasciculo reservatae notatae lit. I. [fol. 386v]

    Lecta praeterea sunt D. Leandri decanatus acta, quae approbata sunt. Lectae etiam sunt Mag. Tobiae Piribachii ad facultatem, qui cum Patavii studiorum gratia degeret, petebat pro futura ad doctoratus gradum promotione sibi tum vitae, tum familiae, tum baccalaureautus testimonium elargiri, quod cum facultatis consensu a me factum est, ut in exemplari L.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.