Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[25. August 1598] 25. Augusti Simon Graeineder balneator, qui demortui balneatoris in Rerenbadt relictam viduam desponsatam habebat, petit examinari. Convocati sunt 28. sequentes D. D. Diomedes Cornarius, Benedictus Pergerus, Joannes Leander, Paulus Perchofferus, qui visis et nativitatis et disciplinae literis eum examinatum approbarunt, injunctumque illi, ut apud me cerotum, pleipflaster dictum, conficeret et unguentum egyptiacum. Dedit pro examine 3 flor.
Eadem die Bertinus Mollerus, pharmacopaeus apud album angelum supplici libello petiit, ut Mithridatica ipsius compositio facultatis praesentia dispensata et per integrum annum sigillo nostro obserata et fermentata, aperiretur. Cui satisfactum est et 1. Septembris die me praesente reserata fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1166, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1166/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success