Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Oktober 1598] 13. Octobris, cum in rectorem electus esset D. D. Joannes Bittner, scripto ad singulos facultatis doctores transmisso decanatus officium resignavi.
Misi etiam simul decem facultatis doctoribus portionem pecuniae in aerario repertae videlicet singulis 1 flor. 13 cruc. 2 den. Sunt in universum: 12 flor. 15 cruc. [fol. 387v]
Rationes acceptorum:
A D. Perchoffero in ladula relicti sunt 12 cruc.;
item a balneatore Joanne Rauchsneider 3 flor.;
item a D. Leandro talerum unum 1 flor. 12 cruc.;
item a balneatore Simone Graeineder 3 flor.;
item a Mag. Joanne Perillo pro inscriptione 30 cruc.;
item a D. Reigelio 6 flor. 45 cruc.
Summa acceptorum: 14 flor. 39 cruc.
Exposita autem sunt:
Solvi pedello suum salarium pro semestri 2 flor. 24 cruc.
item transmissi decem facultatis doctoribus singulis videlicet 1 flor. 13 cruc. 2 den. faciunt in universum 12 flor. 15 cruc.
Summa expositorum: 14 flor. 39 cruc.
Electus vero est in sequentem semestrem decanus clarissimus vir, dominus Benedictus Pergerus, cui transmisi per pedellum sceptrum cum sua theca, duas cistas magnas cum actis et libris facultatis, item cistulam cum clavibus et sigillis et praeterea librum actorum. Joannes Petrus Magnus Dr. manu propria720. [fol. 388r]721
[1598/ 1599]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1168, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1168/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success