Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. Oktober 1598] III. congregatio 2. Octobris. In ea lectum fuit serenissimi archiducis Matthiae decretum ad nostram facultatem, in quo referebat, ad instantiam serenissimi archiducis Maximiliani propter praestita in castris servitia literas concessas fuisse Joanni Kinastio, in quibus data ei facultas Viennae medicinam faciendi, hocque significat facultati, ut ei contraria non existat.
Censuit hac in re facultas, regimen informari debere, hoc esse immediate contra privilegia nostra, ut illi, qui non modo statutis nostris conformatus non est sed neque promotus doctor existit, medendi facultas concedatur. Responsum autem hoc sequenti domino [fol. 387r] decano transmissum est.
Eadem die stipendia Emericana resignarunt Mag. Sigismundus Gaislerus et Jacobus Thiel medicinae baccalaurei, qui parantes iter Bononiam, viaticum sibi elargiri petebant. Facultas post aliqualem resistentiam tandem ex remanente pecunia angariam unicuique concessit.
Pro iisdem stipendiis supplicarunt sequentes studiosi: Georgius Stephanides Moravus, Caspar718 Blümel Silesius, Joannes Henigius, Michael Geerstemberger et Mag. Jacobus Arlem. Data autem fuerunt Casparo Blümel et Joanni Henigio.
Eadem die D. Martinus Reigelius, qui jam disputaverat, ad facultatis consilia admitti petiit, simulque rogavit, ut terminum solutionis pecuniae facultati debitae pro repetitione, videlicet singulis doctorum 4 flor. sibi prolongaretur ad sextum usque mensem futurum. Utramque ejus petitionem admisit facultas. Solvit vero in praesentia flor. 6 facultati debitos item cruc. 45 pro admissione ad consilia.
Datum est pedello suum salarium 2 flor. 24 cruc.; dedit quitantiam H.
Dederunt nomina sua facultati: Mag. Joannes Peryllus Torgensis Saxo dedit 30 cruc.; Bernardus Alphter Prutenus Conicensis, Caspar Blümel Silesius Nissenus719
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1167, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1167/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success