Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. Dezember 1598] I. congregatio die 12. Decembris anno 98 hora 6. matutina domini doctores medicae facultatis in meis aedibus convenerunt. Deliberatione habita con [fol. 389r] clusum fuit, siquidem citra ocularem inspectionem justa informatio concipi non possit, duos e collegii nostri gremio commissarios, qui tam mactandos quam mactatos boves diligenter inspicerent, hujus rei statum et circumstantias omnes dominis professoribus explicarent. Professores autem relatione a dominis commissariis percepta, facultati scripto suam sententiam, facultas denique eandem informatione magis particulari excelso regimini tradere possit, deputandos idque praefato regimini sacro mox insinuandum esse. Duo itaque commissarii, Joannes Geusius et Isaac Panisot, ambo medicinae doctores huic muneri exequendo deputati sunt. Tum haec simul 16. hujus iterato sacri regiminis decreto C facultas sui officii admonetur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1173, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1173/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success