Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[11. Dezember 1598] Oblata est undecima Decembris anno 98 sacro regimini petita informatio B., qua cum nollet esse contentum excelsum regimen, me decanum hora secunda pomeridiana ejusdum diei in consilium vocari fecit, levi quadam morae exprobratione praemissa, serenissimi ac illustrissimi principis Matthiae archiducis Austriae etc. domini nostri clementissimi nomine serio nobis injungitur, siquidem oblata nostra informatio admodum generalis esset, suam autem serenitatem specificam magis expetere, ut ad horam 6. matutinam diei sequentis omnes facultatis doctores certo conveniremus et particularem magis informationem, quo videlicet morbo, contagioso ne majora illa animalia bruta intereant, boves praesertim et vaccae, quae hujus interitus in genere et in specie causae, quae praeservatio, quane ratione futurum tam dictorum animalium quam hominum etiam contagium praecaveri possit. Cremandane igne sint cadavera a humo obruenda, seu denique in aquis submergenda, quibus in specie medicamentis aegrotantibus jam animalibus subveniendum. An bovinae carnis esus hominibus innoxius et qua ratione in hominum usum admittendus etc., conciperemus, excelso regimini absque omni mora illo ipso mane offerendum, denique certos ex nostro medio commissarios ad inspectionem mactandorum et jam mactatorum boum deputaremus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1172, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1172/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success