Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. Dezember 1598] Die octava Decembris anno 98 per duos barbitonsorum magistros cives Viennenses, Wilhelm Rayger et Joannem Khrausn intercessorio Linziensis senatus scripto E ad solitum barbitonsorum examen praesentatur et commendatur facultati nostrae Joannes Wolffius, futurus Lincii civis et barbitonsor, qui cum nativitatis et disciplinae requisitas, aliorum insuper magnificorum virorum commendaticias [fol. 389v] facultati exhiberet literas, unanimi dominorum doctorum assensu perbenigne ad examen admissus, adeoque 14. Decembris examinatus.
Quia autem frigide satis respondisset, non sine difficultate, cum in decani praesentia emplastrum griseum et unguentum apostolorum praeparasset et juranda jurasset, nec citra justam suae inscitiae exprobrationem, addita seria majoris in futurum diligentiae in legendo chirurgorum libros et conversatione cum senioribus suae artis habenda admonitione, admissus tamen eique testimonium facultatis sigillo communitum concessum et datum est. Solvit facultati 3 Rhen., pedello suum. Examinatores hujus fuerunt D. D. Joannes Büttner pro tempore rector, Guido Anthonius Scarmilionius, Joannes Geusius et Dominicus Pisellus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1176, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1176/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success