Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[9. Februar 1599] V. congregatio, nona Februarii, anno 99. Convenerunt apud me domini doctores facultatis, quibus denuo recensui, quid circa transmissionem scripti saepedicti contigerit, utque illud praesentes simul revidere et colligere velint, admonui, quod factum adeoque protestatorium illud scriptum G. 11. Februarii opera nobilis et clarissimi viri domini Matthiae Pühlmair j. u. dr. et professoris primarii, juridici collegii pro tempore decani spectabilis, inclytae facultatis nostrae nomine utpote cancellarii consistorii, venerabili consistorio oblatum et propositum est. Caeterum duo domini doctores Joannes Petrus Magnus et Guido Anthonius Scarmilionius ex nostro medio deputati sunt, qui D. Leandrum accederent et scriptum indirecte ad ipsum perventum totius inclytae facultatis nomine ab eodem repeterent.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1181, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1181/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success