Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[11. Februar 1599] Undecima Februarii die, anno 99 facultatis determinationi ego et D. D. Magnus satisfacere volentes, cum D. D. Andrea Eberstorffero ad longum amice egimus, ne cum externis inposterum doctoribus, Nicolao Stupano praesertim contra facultatis statuta concurrentias apud aegros habere vellet. Diu multumque variis rationibus illi hoc persuadere conati, nihil effecimus nec aliud responsum consecuti sumus, quam ipsum, quia provincialibus Austriae certo salario obligatus esset, quorum major pars D. Stupani opera uterentur suamque una expeterent, quibus denegare non liceret, hoc nullo modo facere posse.
Curare tamen se velle, ut quantum illi possibile foret ab aliorum quorumcunque externorum medicorum concurrentia se [fol. 392r] abstineat. Rogare itaque siquidem ab aliquot annis omnium facultatis nostrae honorum privatus ejusdem emolumentorum carere et quasi pro excluso haberi debuerit, in hoc etiam pro tempore excusatus esse possit. Polliceri se in omnibus aliis inclytae facultati debitam benevolentiam omnemque grati animi significationem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1182, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1182/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success