useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1184
Signature: 1.4.1184
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Februar 1599
Sitzung vom 15. Februar 1599  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [15. Februar 1599] VI. Congregatio, Decimaquinta Februarii, anno 99. In congregatione dominorum doctorum primo proponitur praefatum consistorii venerabilis decretum H. ad facultatem transmissum. Licet itaque inusitata haec subsitutio, utpote antecessorum nostrorum exemplis non adeo conformis, communiter observatae consuetudini contraria, hinc non nostrae tantum sed aliarum quoque facultatum decanis et doctoribus merito suspecta videretur eoque in hanc usque diem nullo modo probaretur, matura tamen deliberatione praehabita concluditur: Ad evitandas quae inde oriri possent majores rixas consistorii venerabilis voluntati pro tempore adquiescendum, duos etiam e nostro medio ejusdem consiliis ea tamen lege adjungendos esse, ut decanus ego aut cum ob suspectam hanc vicerectoris substitutionem consistoriis pro tempore ipse interesse recusarem, vicedecanus pro responso ad protestationem facultatis nomine oblatum, adeoque ad praevenienda ejusmodi in posterum inconvenientia ne quid amplius in despectum et praejudicium facultatis contingat consistorium venerabile certi aliquid statuere et determinare velit, solicite instet illudque urgeat.

    Loco itaque decani deputatur dominus Joannes Petrus Magnus, pro seniore vero D. Paulus Perckhofer, qui consistoriis intersint.

    Secundo, referunt D. D. Joannes Petrus Magnus et Guido Anthonius Scarmilionius expeditionis suae successum, Doctorem videlicet Leandrum, legitime [fol. 392v] electum decanum me omnesque facultatis doctores, qui contra ipsum uti dicebat, congregationes, quas privata conventicula appellare, me vero decanum dominos doctores male informasse, dicere non erubuit, institutae illo non praesente celebratae, hacque ratione in praestitum juramentum peccatum fuisset, acriter de perjurio accusasse meritoque nos omnes praefati scripti ergo erubescere, debere, caeterum quam a multo tempore quaesivisset nunc tandem contra me decanum sibi ut putabat valde gratam et litigandi commodam occasionem meam videlicet manum arripuisse et nactum esse, admodum se optare et laetari. Interim omnem erga facultatem nostram [quod diligenter notandum] devotionem hoc ipso se amisisse, multa cum exprobratione respondisse nec scriptum facultatis nomine repetitum restituere voluisse.

    Cui a praefatis dominis doctoribus vicissim responsum fuit: Facultatem eo quod in negotio decanatus et collegii nostri honorem concernente a decano legitime convocata congregationes celebraverit, nihil penitus contra juramentum, imo decanum potestate ex statutis sibi competente, una cum aliis facultatis doctoribus recte suum officium fecisse nec decanatus totiusque collegii causam medici sollicite procurando quidquam ab aliquo, quantum sibi constet sinistre informatum fuisse proinde ejusmodi legitime institutas congregationes ipso licet uti persona suspecta non vocato nec praesente, in singularem facultatis despectum et contemptum ab unico membro ignominiose, privata conventicula nullo jure intitulandas multo minus decanum cum tota facultate contra praestitum juramentum perjurii insimulandum esse, facultatem etiam eorum, quae matura deliberatione determinasset in tantum non poenitere, ut scriptam illam et correctam protestationem consistorii venerabilis omnino offerre et exhibere constituerit nec esse, cur erubescere deberet. Quod vero dicat, omnem ergo facultatem nostram devotionem se amisisse, illos ad facultatem relaturos, scriptum autem, ob quod a facultate ad D. Leandrum missi fuerant, ab eodem se habere nullo modo potuisse. His ita ad facultatem relatis altiusque perpensis, hunc tantum decani et totius facultatis manifestum nec non injuriosum etiam contemptum minime ferendum ad aliam tamen [fol. 393r] facultatis congregationem causae istius tractationem differendam, tunc vero ordine singula proponenda, examinanda et expedienda esse.

    Tertio, ego decanus et D. D. .Joannes Petrus Magnus expeditionis nostrae cum D. D. Andrea Eberstarfero relationem facimus. Deliberatione habita concluditur: Reverendissimum dominum universatis cancellarium inclytae facultatis nomine submissis precibus exorandum esse, D. D. Eberstorfferum utpote actuale collegii nostri membrum ad facultatis consilia vocare nobis liceat, benigne permittere dignetur, quo facto facultatis statutis magis se accomodare et in omnibus eisdem conformis vivere teneatur, qua in re suam ad reverendissimum dominum cancellarium operam obtulit D. D. Guido Anthonius Scarmilionius.

    Quarto, in causa D. D. Diomedis Cornarii decernitur, consistorium venerabile informandum esse, D. Cornarii petitioni ob causas partim ab ipsomet allatas, partim etiam ob alias optime gratificari posse et deberi ita tamen, ut sui juramenti nequaquam liberetur quinimo quoad vixerit, universitatis et collegii medici statutis in omnibus se conformem semper gerat, nec sui juramenti immemor sit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.