useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1185
Signature: 1.4.1185
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. März 1599
Sitzung vom 27. März 1599  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [27. März 1599] Die 27. Martii anno 99 supplici libello dominus Joannes Khlele, civis et pharmacopaeus Viennensis ad signum aethyopis licentiam sibi fieri petiit dispensandi et praeparandi antidotum Mithridaticam ingredentiumque inspectionem. Quoniam autem ob adversam valetudinem et medicamentorum sumptionem ipso ego negotium istud expedire impediebar, excellentissimo D. D. Joanni Petro Magno utpote vicedecano causam hanc commisi.

    Eadem 27. Martii die, anno 99, hora secunda pomeridiana aulicarum literarum D. Nicolai Stupani copiae ejusdem doctoris famuli opera ad me delatae sunt atque responsum petitum. Cui respondi, curare me velle, ut proxima in congregatione copiae istae authenticae proponantur et ipse ad instantiam certum responsum haberet.

    VII. congregatio, tempore adversae valetudinis mea, in aedibus D. D. Joannis Petri Magni vicedecani habita.

    Primo, inclyti nostri medici collegii dominis doctoribus supradictae Doctoris [fol. 393v] Nicolai Stupani aulicarum literarum copiae proponuntur, quibus perlectis et re bene deliberata concluditur: Licere in posterum facultatis nostrae doctoribus cum praefato D. Stupano conversari et concurrentias, quas vocant apud aegros ita tamen habere:

    Primo, ut D. D. Stupanus aliorum dominorum doctorum curatationibus, nisi praesento ordinario medico eo vocatus non se ingerat.

    Secundo, si alteri medico supervocatus fuerit, in prioris medici absentia nihil ordinet, priorem medicum receptas scribere sinat.

    Tertio, in consultando senioribus se cedat, item decano et rectori.

    Quarto, cum membris facultatis nostrae pacifice vivat neque illis clam vel palam detrahat.

    Istis omnibus se nisi conformem et obsequentem gerat, cum inclyta facultas aliud non possit, pro poena conversationem praefatae facultatis membris cum D. Stupano inhibitam omnem et interdictam vult. Quae omnia D. Stupano in restitutione suarum aulicarum copiarum per D. D. Joannem Petrum Magnum tanquam vicedecanum, ita uti acta et determinata, oretenus relata et significata fuere.

    Secundo, Christophori Hunger barbitonsoris loco pie defuncti Casparis Pauman, quondam civis et barbitonsoris futuri hic Viennae civis et chirurgi724 petitio pro admissione ad consuetum barbitonsorum examen proposita, ea conditione admissus est, siquidem natalitias et suae disciplinae literas is secum non habeat, duos barbitonsorum magistros cives Viennenses, Wilhelmum Rayger et Joannem Khrausn, per quos mihi decano praesentatus fuit, de certo e patria sua et quidem unius angariae spatio afferendis praedictis literis fidejussores det, interim examinis sui testimonium non recipiat.

    Tertio, in petitionem domini Joannis Khlele, pharmacopaei ad aethiopis signum, dispensationem confectionis Mithridaticae et ingredientium inspectionem concernentem omnes facultatis doctores benigne consenserunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    724 Ausgebessert aus: barbitonsoris.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.