Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. April 1599] VIII. congregatio. Die 20. Aprilis convenerunt apud me domini doctores facultatis; proposui quae sequuntur.
Primo, num D. D. Diomedes Cornarius, siquidem ab omnibus facultatis, universitatis insuper officiis et oneribus sit exemptus, Emericani stipendii superintendentiae officio in posterum gravandus, an alius ipsius loco functioni huic eligendus et praeficiendus sit.
Facta deliberatione concluditur, D. D. Cornarium per sequentem dominum decanum spectabilem humanissimis verbis admonendum esse, ut administrationis suae rationes reddere, residuam pecuniam cum actis et omnibus ad praefatum stipendium Emericanum pertinentibus restituere haud granatim velit, quo facto etiam ab isto onere liber esse, aliusque in ipsius locum superintendens eligi possit.
Secundo, rationes et impedimenta, quare negotium pharmacopaeos et externos doctores concernens serenissimo archiduci Matthie scripto hactenus proponi et offerri non potuerit adeoque justam meam excusationem dominis doctoribus indicavi, cujus non minimam causam serenitatis suae absentiam fuisse, omnibus constare potuit.
Tertio, acta mei decanatus proposita, perlecta et approbata fuere, ita tamen ut in proxime celebranda dominorum doctorum congregatione in gratiam modo absentium dominorum doctorum, pro majori fide et approbatione denuo proponantur. [fol. 394v]
Quarto, praemissa debita gratiarum actione decanatum more solito resignavi, electusque est in futurum inclyti nostri medici collegii decanum spectabilem nobilis et excellentissimus dominus Dominicus Pisellus philosophiae et medicinae doctor, cui ex animo gratulor.
Percepta:
A tribus barbitonsoribus et uno balneatore examinatis accepi in parata pecunia 12 flor. Rhen.
Summa: 12 flor. Rhen.
Exposita:
Universitatis nostrae pedello Georgio Hüeber, ut quietantia dedi semestre suum salarium 2 flor. 3 sol. 14 num.
Scribae cuidam qui informationem sacro regimini offerendam descripsit persolvi 1 sol. 18 num.
Expositorum summa: 2 flor. 5 sol. 2. num.
Ista expositorum summa a superius percepta detracta, remanent dominis doctoribus in novem partes aequales distribuendi novem floreni, duo solidi, viginti octo, nummi, unicuique doctorum seorsim 1 Rhen. 10 num. Pecuniae istius unicuique praesentium dominorum doctorum suam competentem portionem distribui, absentium vero dominorum doctorum partem adeoque omnia reliqua ad facultatem pertinentia ut ab antecessore meo domino D. Joanne Petro Magno accepi, ita electo domino decano spectabili domino D. Dominico Pisello bona fide per pedellum transmisi. Actum 20. Aprilis anno 99. Laus Deo meo semper.725
Fata viam invenient aderitque vocatus Apollo. Spes mea in Deo est. [fol. 395r]726
Decanatus primus Dominici Piselli, philosophiae et medicinae doctoris.
Anno domini 1599, die 20. mensis Aprilis sub rectoratu magnifici domini Andreae Prudentii, artium et philosophiae magistri et sacrae caesareae majestatis consiliarii, in aedibus nobilis et clarissimi viri domini Benedicti Pergeri exdecani, per dominos doctores de facultate medica ibidem congregatos, ego Dominicus Pisellus, philosophiae et medicinae doctor, inclyti medicorum collegii decanus unanimo consensu electus fui.
Eadem die recepi a praefato domino exdecano per pedellum aceptrum et coetera pertinentia ad inclytam facultatem, item duos ungaricales ducatos et 10 cruc., quae pecuniae summa remansit distribuenda quatuor dominis doctoribus, congregationi illi non praesentibus, nimirum D. D. Leandro, Scarmilionio, Panisod et Reigelio, quorum cuilibet sua portio scilicet flor. 1. num. 10 per me postea transmissa et data fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1187, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1187/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success