Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. April 1599] Die itaque 2. Aprilis, anno 99 convocatis dominis examinatoribus examinatus est praefatus Christophorus Hunger, qui cum non adeo exquisite [fol. 394r] mediocriter tamen ad interrogata respondisset, ea admonitione, cum sit juvenis, legere et scribere sciat, proinde majori diligentia lectioni authorum chirurgiae in posterum attentus esse, nihil etiam in gravioribus casibus citra alicujus doctoris aut senioris suae artis magistri consilio adgredi velit, hinc facultatem bene de ipso sperare etc. admissus et approbatus. Cumque oxycroceum emplastrum und ain Maturiersälbl in mea decani praesentia rite praeparasset, juranda jurasset, facultati 3 Rhen., pedello suum persolvisset, testimonium facultatis sigillo, mea etiam manus subscriptione roboratum datum illi est. Examinatores fuerunt D. D. Joannes Petrus Magnus, Paulus Perckhofer, Guido Anthonius Scarmilionius et Isaac Panisott.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1186, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1186/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success