Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. Juni 1599] Die 16. Junii convenerunt iterum apud me omnes domini doctores facultatis praeter D. D. Pergerum aegrotantem. Perlectus fuit prolixus libellus D. D. Cornarii petentis tria.
Primo, scilicet assecurationem sigillo facultatis munitam et propria decani manu subscriptam pro restituendis restantibus 30 flor. et reliquis ad stipendium Emericanum pertinentibus. [fol. 397r]
Secundo, ut quam primum sibi darentur per D. D. Reigelium propter repetitionem 4 flor.
Tertio, ut exclusio ejus personae a consiliis inclytae facultatis actorum libro non inscriberetur.
Inclyta facultas satisfecit in omnibus ejus petitioni, quare misso pedello ad D. D. Pergerum pro ejusdem decanatus actis, quae nondum erant libro inscripta, ab illis eam exclusionem vel potius suspensionem delevit.
Tum mihi decano permisit, ut pro administrata superintendentia stipendii Emericani et rationibus redditis assecurationem ut petiit sigillo facultatis munitam et mea manu subscriptam exhiberem, qua deinde die 19. ejusdem mensis per me exhibita, restituit mihi 15 ducatos ungaricos et ladulam cum rebus ad praefatum stipendium pertinentibus atque hac eadem die dedi illi 4 flor., quos D. D. Reigelius ad manus meas deposuerat, cui pro labore ut petebat, promisit D. D. Cornarius unum libram.
Post haec assignatus fuit D. D. Thobiae Piripachio pro repetitione ut supplici libello E die 2. Junii petierat, per sortem aphor. 9 I. libri. Solvit facultati 6 flor. et unicuique domino doctori uti etiam pedello 3 flor.
Ultima die Junii convenerunt apud me omnes domini doctores de facultate.
Primo, praelegi supplicem libellum ad serenissimum archiducem Matthiam in negotio pharmacopaeorum et empiricorum indebiteque practicantium hic Viennae, quem ipsemet per ocium composueram et proposui dominis doctoribus, ut judicarent, nunquid videretur is libellus pro tali negotio expediendo sufficiens atque conveniens et nunquid esset serenissimo archiduci offerendus et quomodo.
Omnium dominorum doctorum consensu libellus approbatur et concluditur, ut quam primum serenissimo archiduci offeretur cum inclusis copiis nostrorum privilegiorum per decanum et duos dominos seniores, si fieri possit. Libellus erat talis: [fol. 397v]
Ad serenissimum Matthiam Austriae archiducem, principem et dominum clementissimum libellus supplex decani et doctorum facultatis medicae archigymnasii Viennensis.
Cum inter caetera privilegia medicorum facultatis727 hujus archigymnasii Viennensis a divis imperatoribus et serenissimis Austriae archiducibus benignissime concessa, id maxime ad rei publicae Viennensis incrementum et civium salutem facere videatur ut non solum imperitis empiricis, Judaeis, mulierculis et similibus, verum nulli extero in quacunque etiam approbata academia promoto doctori concessum sit (exceptis Caesaris Austriaeque archiducum archiatris et aulae physicis) publice in hac civitate medicam artem exercere, priusquam ejusdem facultatis medicae statutis publica disputatione sive ut vocant repetitione ad suae eruditionis specimen ostendendum sese conformem reddiderit, quinimo omnibus facultatis medicae doctoribus inhibitum sit, cum tali in consultationibus apud aegros convenire sub poena exclusionis.
Nos decanus et coeteri doctores praedicti archigymnasii ob debitam submissionem et observantiam haud amplius pati valentes, prudentissimam et simul justissimam tantum principum voluntatem neglectam iri et pariter cupientes, innumera et incredibilia damna avertere, quae passim hujus civitatis incolis non solum ab externis medicis (quod aequiori728 ferendum esset animo) sed ab imperitis empiricis, Judaeis, anabaptistis et mulierculis impudentissimis in facultatis medicorum et simul caesarearum constitutionum manifestissimum contemptum impune et non sine magna pecuniarum emunctione inferuntur, confugimus tandem729 [fol. 398r] humiliter ad Celsitudinem Vestram serenissimam, eidem facillimum iis incommodis occurendi modum proponentes, quem olim et serenissimi Celsitudinis Vestrae antecessores, praesertim vero invictissimus et potentissimus parens foelicissimae recordationis Maximilianus II. sapientissime instituerunt et sedulo observanda mandarunt.730 Nimirum, ut nullus Viennensium pharmacopaeorum audeat non solum imperitis empiricis ut sunt Judaei, anabaptistae et mulierculae sed etiam. externis medicis, qui statutis medicorum Viennensium sese conformes nondum reddiderunt, medicamenta componere et recepta dispensare exceptis Caesaris Austriaeque archiducum archiatris et aulae physicis.
Est sane laudabilis haec constitutio archidux serenissimo in onmibus fere bene ordinatis civitatibus recepta, immo in aliquibus tam sancte observata, ut in quavis pharmacopaeorum officina, ne ii aliqua se tegere possint excusatione, nomina doctorum omnium, quibus ibidem praxim exercere licet, propria manu cathalogo inscripta reserventur, ipsique approbati doctores eorum receptis semper manu propria subscribant, si quae vero ad officinam adferantur recepta non subscripta vel sub nomine alicujus doctoris in cathalogo non contenti, ipsimet pharmacopaei recepta non subscripta protinus remittant, quo subscribantur, medici vero externi et in cathalogo non contenti penitus rejiciant et si quando pharmacopaei aliter facere deprehendantur, poena per medicorum collegium constituta serio mulctentur.
Hunc eundem modum serenissime archidux non solum caesareis statutis et privilegiis maxime conformem sed quem omnes pharmacopaei Viennenses post solitum examen coram facultate medicorum juramento731 se observaturos promittunt, cupimus nos decanus et caeteri doctores praedictae facultatis hic Vienne recipi et sedulo observari vix etenim faciliori [fol. 398v] modo tam damnosas huic civitati Judaeorum, anabaptistarum, muliercularum et reliquarum agyrtharum curationes impediri posse videmus.
Propterea supplices Vestram Celsitudinem serenissimam exoramus, ut omnibus pharmacopaeis Viennensibus tam aulae quam civium juri subjectis per decretum mandare dignetur sub poena aliqua pecuniaria (quoniam juramentum praestitum ab illis minime observatur) pio alicui loco vel spei destinanda vel ut Celsitudini Vestrae serenissimae magis placuerit, ut cathalogum omnium doctorum Viennensium, tam aulicorum quam de facultate ipsis per decanum facultatis transmittendum, in quo etiam in posterum recipiendorum tam in aulam quam in facultatem doctorum nomina semper per eundem decanum curabuntur inscribi, recipiant et in eorum officinis publice appendant, utque recepta doctorum non subscripta remittant, quo subscribantur et doctoris alicujus externi nondum approbati atque in cathalogo non contenti, item empiricorum, Judaeorum, anabaptistarum et similium non modo rejiciant, verum iis nullo pacto (sicuti eos juramentum praestitum et caesareae constitutiones adstringunt) medicamenta componant vel privatim subministrent.
Quo autem et ipsi pharmacopaei nullum patiantur detrimentum neque ullam habeant sese excusandi occasionem, non dedignabitur Celsitudo Vestra serenissima pariter mandare (quod etiam per caesareas constitutiones732 saepius sancitum fuisse constat), ut Judaei, anabaptistae, mulierculae, imperiti argyrthae et omnes alii, etiam si sint doctores, qui domi vel alibi sine medicorum facultatis censura et inspectione medicamenta componunt et divendunt, praeter medicamentorum amissionem, pecuniaria poena pariter puniantur, cum mandato tamen ad pharmacopaeos etiam sub poena pecuniaria, ut iidem non solum facultatis medicae [fol. 399r] vel potius caesareis statutis sese conformes reddant, uti juramento promittunt et promittere debent,733 verum, ut tam in dispensandis et componendis medicamentis diligentiores quam in eisdem conservandis et divendendis aequiores esse velint, ne ex hoc (ut quotidiana experientia satis manifestum facit) medicis dedecus et aegris maximum nocumentum amplius afferatur.
Atque ne horum omnium executio deinde negligatur, nos decanus et reliqui doctores facultatis medicae, quibus hoc negotium prae caeteris cordi esse debet, exoramus Celsitudinem Vestram serenissimam, ut velit nos hac in parte constituere tamquam magistratum, apud quem tam pharmacopaei, quam caeteri hisce constitutionibus contra facientes deferri debeant, nobisque hac in parte authoritatem conferre sicut ubique locorum collegia medicorum habent et privilegiorum734 vigore etiam hic collegium nostrum habere videtur, non solum poena per Celsitudinem Vestram serenissimam praescribenda, omnes hisce constitutionibus contrafacientes mulctandi, verum etiam ad id exequendum postulandi auxilium, ministros et carceres quando opus erit a quocunque magistratu, cui tales personae hisce constitutionibus contra facientes subjectae fuerint, cum mandato ad quemcunque magistratum, ut haec omnia decano et facultati medicae postulanti denegari non possint.
Sic serenissime archidux caesarea privilegia sapientissime instituta et benignissime concessa venerandam eorum authoritatem retinebunt et sic pariter facultas medicorum archigymnasii Viennensis, cui in visitandis xenodochiis pestis et contagii tempore, in castris atque in multis aliis rei publicae necessitatibus tot et tanti incumbunt labores, a vilissimis atque impudentissimis quibuscunque agyrtis et vetulis impune non conculcabitur nec deprimetur.
Speramus itaque serenissime archidux, cum supplicatione nostra nihil innovari velimus sed solum caesarea privilegia nobis conservari, quod Celsitudo Vestra serenissima benignissimum responsum nobis remittet, cui facultatem nostram humiliter commendantes a Deo bonorum omnium largitore foelicissima quaeque precamur.
Celsitudinis Vestrae serenissimae devotissimi.
Decanus et caeteri doctores facultatis archigymnasii Viennensis. [fol. 399v]
In hac congregatione pariter proposui, renovandum festum sanctorum Cosmae et Damiani singularium inclytae facultatis nostrae patronorum, quod jam per multos annos, ob id quod plurimi doctores de facultate non essent religionis catholica atque Romanae, intermissum fuerat.
Omnium dominorum doctorum unanimi consensu concluditur, festum id renovandum et more antiquitus observato iterum celebrandum.
Consignavi quoque dominis superintendentibus stipendii Emericani ladulam cum rebus pertinentibus ad praefatum stipendium et 15 ducatos ungaricos, quemadmodum mihi eadem omnia per D. D. Cornarium consignata fuerunt.
Demum assignatus fuit per sortem D. D. Jacobo Thiel ad repetitionem ultimus aphorismus primi libri, atque cum illo (sicut oretenus et supplici libello E. petierat) dispensatum circa solutionem deponendae pecuniae ad semestre, cum hac tamen conditione, ut interim nullum facultatis emolumentum ei communicetur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1195, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1195/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success