Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. Juni 1599] Die 14. Junii ad instantiam D. D. Cornarii instituta fuit congregatio, cui interfuerunt omnes domini doctores de facultate.
Primo, D. D. Cornarius scripto C reddens rationes administrati stipendii Emericani a Calendis Julii anni 1598 usque ad Calendas Julii anni 1599, resignavit eam superintendentiam et petiit pro viatico et pro impressione cujusdam tractatus medicinalis ab ipso brevi in lucem edendi, quam apud se habebat 30 flor. restantiam.
Inclyta facultas approbatis rationibus et resignatione recepta, ejus petitioni pro restantia 30 flor. non satisfecit, eo quod novum quid esset, nec ulli superintendenti unquam concessum ex actis facultatis appareret et mens pii testatoris esset solummodo in medicinae studiosorum usum eam pecuniam erogari debere.
Adjuxit autem facultas inclyta D. D. Leandro praefati stipendii superintendenti D. D. Joannem Petrum Magnum.
Secundo, petiit idem D. D. Cornarius pecuniae portionem scilicet flor. 4, quam sibi D. D. Reigelius debebat, propter repetitionem quamque dum idem aliis distribueret, ei denegavit, quod semet ab ipso non levi injuria fuerit affectus, uti coram facultate inclyta exposuit et satis notum erat. Inclyta facultas injunxit D. D. Reigelio, ut illos 4 flor. solveret et ad manus decani deponeret et si quid praetenderet vel pro quodam labore uti dicebat vel pro injuria illi illata, scripto deinde inclytae facultati proponeret.
Tertio, conquestus fuit D. D. Cornarius, quod acceperit, se esse exclusum a consiliis inclytae facultatis non monitum clam et ignorantem, qua de causa.
Ad quod, cum statim [fol. 396v] per me decanum responderetur, quod contra juramentum revelasset parti in causa odiosa secreta facultatis, cui non fuissent revelanda, nimirum quod facultatis inclytae protestationem in negotio substitutionis rectoratus, quae per pedellum dominis doctoribus de facultate revidenda et corrigenda transmittebatur, ipsemet quod erat pedelli officium D. D. Leandro vicerectori tulisset, unde postea talis contentio et lis orta fuit. Purgabat se hac ratione, quod in libello illo protestationis, qui sibi et aliis dominis doctoribus de facultate corrigendus transmittebatur, cum non esset suprascripta exceptio ullius doctoris de facultate et ipse propter quaedam negotia D. D. Leandrum vicerectorem accederet et scriptum illum secum haberet, putans etiam illi transmitti debere, cum non exciperetur id scriptum ei ostendit et sic D. D. Leandrum illud postea apud se retinuisse dicebat.
Hinc serio protestatus fuit de nullitate talis exclusionis, non solum quod prius monitus non fuerit, verum etiam quod res nulla poena digna esset. His tamen non obstantibus inclyta facultas decrevit, in actis persistendum esse at D. D. Cornario respondendum, inclytam facultatem hac de re nihil egisse nec opus esse, ipsam hac de re amplius aliquid agere, cum ipsemet a serenissimo archiduce jam impetraverit immunitatem ab omnibus universitatis officiis atque ad consilia facultatis accedere sit etiam officium et onus non leve.
Post haec lecta fuerunt acta decanatus nobilis et clarissimi viri D. D. Benedicti Pergeri et approbata, ut libro actorum inscriberentur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1194, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1194/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success