Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. April 1601] Nos decanus et facultas collegii medicorum in archigymnasio Viennensi, omnibus et singulis ad quorum manus praesentes hae literae pervenerint salutem.749
Etsi virtus alienae laudis non indiga, ipsa magnum sui sit decus, suaque luce omnibus sese patefaciat atque commendet, honorificum tamen penesque totius Europae collegia usitatum est, benemeritos laude et commendatione prosequi, illisque non eruditionis modo sed et honestae actae vitae testimonium elargiri. Quapropter cum dominus Martinus Cutigius, philosophiae ac medicinae doctor post absoluta gnaviter sua studia acceptumque Patavii doctoratus gradum, ad nos sese contulisset et juxta receptum universitatis nostrae morem pro repetitionis (ut vocant) actu disputasset, concordi facultatis nostrae voto approbatus fuit inque collegii nostri album adscriptus est, nobiscum vero ita vixit, ut omnium commendatione dignus sit habitus, quem praesentibus hisce litoris nostris omnibus summe commendemus, sperantes indubie neminem benefactorum erga praedictum D. Martinum Cutigium praestitorum poeniturum.
Datae Viennae Austriae die XXX. Aprilis anni 1601. [fol. 411v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1232, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1232/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success