Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. Mai 1601] Die 14. Maii fuit a me convocata congregatio, cui pauci interfuerunt, propter quorundam absentiam, in qua Guilelmi Rechperger supplex libellus lectus fuit, quo petebat admitti ad repetitionem. Fuit ad placitum mei decani assignatus dies, quo haec fieret.
Lectum praeterea fuit decretum excelsi regiminis et venerabilis consistorii, quo injungebatur facultati medicae, ut ad domini Leopoldi Gortneri750 judicis Viennensis petitionem doctores nonnulli satisfacerent, qui Ursulam quandam ab Hohenwart pro virgine habitam, curaverant, quae cum cachectica esset simulque praegnans nec rem manifestaret, a nonnullis recepit consilia et medicamenta.
Verum cum postea debito tempore peperisset partusque (ut ipsa asserebat) in latrinam dum alvum solvere vult, decidisset, a serva ejus accusata et ad judicem delata captivatur.
Excusabat vero se, quod nesciret fuisse gravidam neque hac de re a quoquonam medicorum fuisset monita. Qua de re petebatur a sequentibus doctoribus informatio. Imprimis a me, qui circa primum uteri gestationis mensem eam accesseram, a D. Scarmilionio, qui me Pragam abeunte advocatus ab ea fuit, a D. Pergero, quem ex urinae inspectione consulerant et a D.
Stupano et Colmanno extra facultatem. Cujus petitioni respondimus, ut in actis apparet lit. B.
Item lectum fuit decretum aliud excelsi regiminis, in quo quaerebant a facultate nostra medica modum et formam visitandi apothecarios. Sed qui modus esset durabilis in posterum respondimus prout apparet lit. C.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1234, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1234/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success