Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. Oktober 1602] Die 3. Octobris habita fuit alia congregatio, in qua lecta sunt acta decanatus D. D. Vidi Antonii Scarmilionii, quae approbata fuere et permissum, ut in librum actorum inscriberentur.
Praeterea cum ab excelso regimine in disceptatione urgente inter medicos et pharmacopaeos constituti fuerint supradicti commissarii, petii [fol. 418r] a facultate ut aliquos denominarent, qui coram commissariis vocati comparerent et praeterea, quae illis essent proponenda statueretur.
Circa primum electus est decanus cum domino seniore et D. Scarmilionio.
Quod ad secundum statutum fuit, ut dominorum commissariorum propositio audiretur et ut facultas in hoc persisteret, ut sua privilegia serventur. De caetero esse paratam factae ordinationi inhaerere.
Tertio, D. Pirpachius magister sanitatis petiit a facultate, quid sibi faciendum esset in quodam casu, in quo affines cujusdam mortui ab inspectore pro peste infecto judicati, ei refragabantur et eum peste esse mortuum inficiabantur, unde is magistrum sanitatis rogavit, ut eum accederet et dijudicaret.
Respondit facultas, magistrum sanitatis non teneri, nisi a superiori magistratu injunctum fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1271, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1271/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success