Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[9. Oktober 1602] Die 9. Octobris, dum serenissimus archidux discessum pararet ad castra Budam obsidentia, decretum venit ad magnificum dominum rectorem, ut subito de medico pro persona sua idoneo prospiceret, qui eum sequeretur. Cum autem res haec improvisa nimis esset et incommodum medico imparato, se ex tempore ad castra conferre, se praecipui facultatis medici excusarunt. Ut vero et sua serenitas medico non careret, fuit per magnificum dominum rectorem D. Isaac Panissod in castris degenti decretum missum, ut subito se suae serenitati offerret, quod factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1272, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1272/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success