Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. September 1603] Prima die Septembris commissio supranotati debiti Fabriciani ergo mihi, una et Emericani stipendii dominis superintendentibus concredita et demandata, in meis aedibus praesentibus praefati Emericani stipendii dominis superintendentibus nec non D. D. Pauli Fabricii piae memoriae vidua, domina Barbara, hoc tempore domini Anthonii Schilleri uxore, una cum marito suo eorumque advocato domino D. Casparo Schwab instituta et post varias hinc inde motas et agitatas difficultates omnimoda tandem utriusque partis satisfactione hoc modo expedita determinata et transacta est:
Siquidem debiti Fabriciani capitalis summa 295 flor. 4 sol. 18 num.773 non excedebat, reliquum 155 videlicet flor. interesse tantum erant, capitalis summa integre, interesse autem media tantum portio, altera medietate praegnantes ob causas illi remissa, per denominatum Anthonium Schillerum loco et nomine uxoris suae et ita in universum 374 Rhen. 18 num. dominis Emericani stipendii superintendentibus, ea tamen lege et conditione, si forte sufficientes uti quaedam penitus licet incertae conjecturae praetendi videbantur, jam antea persoluti debiti hujus quocumque in posterum [fol. 425v] tempore certificationes inveniri et exhiberi contingeret Emericani stipendii superintendentes notatam hanc 374 flor. 18 num. pecuniae summam fideliter restituere teneantur absque ulla tergiversatione et ulteriore mora in parata pecunia certo exsolverentur. Pro majori interim fide ac securitate sufficiens obligatio scripta proprio praedicti Schilleri sigillo ejusque manus subscriptione communita ad manus saepedictorum dominorum Emericanorum superintendentum deponeretur, uti factum existimo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1292, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1292/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success