useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1294
Signature: 1.4.1294
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. September 1603
Sitzung vom 2. September 1603  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [2. September 1603] Die mensis Septembris 2. scriptam serenissimi et illustrissimi principis Matthiae archiducis Austriae resolutionem ut copiae G. ad libellum nostrum supplicem serenitati suae in hac causa oblatum accepimus (copiae ejusdem inter acta repositae sunt), qua Michaeli de la Foge, serenitatis suae pharmacopoeo serio injungitur, in omnibus ad visitationem praesertim officinarum quod attinet, praesentibus, celsitudinis suae archiatro nec non ejusdem aulico medico in sua officina peragendae visitationi noviterque reformatae pharmacopoeorum ordinationi caesareae citra ullam tergiversationem non minus atque reliqui civitatis pharmacopoei subjectus esse, seque conformem in posterum gerere velit. Quam resolutionem ego decanus praefato domino Michaeli de la Foge 13. Septembris in praesentia magnificorum [fol. 427r] nobilium, strenuorum et clarissimorum virorum dominorum dominorum N. de Frideshaimb, Matthiae Pühlmair, Stephani Schlachter, excelsi regiminis ad officinarum visitationem deputatorum commissariorum, D. D. Joannis Petri Magni et Guidonis Anthonii Scarmilionii, nec non senatus Viennensis commissariorum Caspari Sturmii et Joannes Paurn, duorum itidem civitatis pharmacopoeorum, Joannis Kleele et Joannis Reitter exhibui et praelegi, quam magna cum reverentia honorifice accepit et in omnibus obsequentissimum se praebuit moxque cum paulo ante die videlicet 10. Septembris excelsi regiminis decretum H. de visitatione officinarum 12. Septembris inchoanda ad nos transmissum esset, eodem die Septembris denominati Michaelis de la Foge, quae tertia in ordine visitationis erat visitavimus.

    Die774 Septembris libello supplici I D. D. Lucas Cholerei petiit licentiam sibi concedi, ad aliquod tempus in civitate operam medicam aegris praestandi, quod tamen ob certas rationes illi penitus denegatum fuit.

    Die775 Septembris obtulit mihi libellum supplicem Bartholomaeus Meittigius, Silesius, philosophiae et medicinae studiosus, quo petiit obnixe vacans pro tempore Emericanao fundationis stipendium sibi conferri, quem facultati addita ad omnes collegii nostri medici dominos doctores admonitione de subsignandis in posterum rescriptis ab ipsis ordinandis suis nominibus transmisi. Annuit inclyta facultas petitioni praedicti Meittigii, eique stipendium per superintendentes ordinarios transmisso illis ejusdem libello supplici assignatur776.

    Hoc tempore omnes hujus civitatis pharmacopoeorum officinae bono ordine visitatae, earum medicamenta quam simplicia tam composita diligenter inspecta ipsisque pharmacopoeis noviter reformatae caesareae ordinationi in omnibus articulis et punctis in posterum conformes se gerant, serio injunctum, catalogus insuper cuilibet illorum seorsim scriptus in suam officinam doctorum legitime hic practicantium nomina continens traditus est. [fol. 427v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    774 Der genaue Tag fehlt.
    775 Der genaue Tag fehlt.
    776 Wurde ausgebessert.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.