Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. Dezember 1603] III. congregatio. Die 17. Decembris convenerunt apud me omnes domini doctores excepto D. D. Perckofero, qui non erat in civitate.
Primo, D. D. Paulus Gryllus781 petens admitti ad consilia facultatis, fuit more solito receptus. Solvit aerario 6 sol. et unicuique dominorum doctorum 1 flor. loco convivii. [fol. 431r]
Deinde conclusum fuit, tot excelsi regiminis decretis nullo modo parendum esse, eoquod salva conscientia et sine magno inclytae facultatis privilegiorum praejudicio id fieri non possit, sed excelsum regimen tum scripto tum oretenus melius informandum ad quod deputati sunt una mecum domini seniores D. D. Perger et D. D. Magnus, qui eadem adhuc die accessimus dominum abbatem Zwettlensem vicepraesidem, quem bene informatum totius inclytae facultatis nomine exoravimus, ne quid iniquum eidem facultati injungi permitteret, qui benigne admodum promisit inclytae facultati, se pro aequitate non defuturum.
Sequenti die summo mane accessimus pariter D. D. Mathiam Pielmair excelsi regiminis assessorem et universitatis superintendentem, quem pari modo informavimus et exoravimus et sic sequenti die ad exhibitum nostrum scriptum excelsum regimen litem sane in inclytae facultatis favorem definivit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1304, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1304/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success