Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. Jänner 1604] Die 8. Januarii obtulit Georgius Hartmann Viennensis libellum supplicem, quo petebat admitti ad examen pharmacopoeorum, quem transmisi inclytae facultati, a qua concessum fuit, illum quidem examinandum esse sed solum ut provisorem, cum nondum haberet propriam officinam, ita tamen ut juraret et solveret, ut solent pharmacopoei, qui propriam habent officinam.
Is itaque die 22. Januarii apud me per dominos examinatores D. D. Scarmilionium et Piripachium et pharmacopoeos Joannem Klele et Joannem Reitter examinatus fuit et admissus, assignataque illi fuerunt ad componendum pillule aggregativae, electuarium diacatholicon, syrupus jujubinus et emplastrum diachilon. Juravit solito juramento et solvit aerario 5 flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1305, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1305/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success