Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. Jänner 1605] Die 14. Januarii Gerardus Blidius Flander, Phriso medicinae doctor supplicem libellum facultati medicae porrexit, quo petebat, cum esset legitime in Gallia promotus, licentiam ad aliquod tempus praxim exercendi, cum potissime herniae et calculorum sectionem sequeretur.
Facultas visa ejus petitione unanimiter conclusit, ei omnibus modis praxim inhibendam esse et significandum, ut a praxi abstineat, alias nos eum ad carceres detrudi (ingenti sua ignominia) curaturos, sic enim volunt statuta nostra. Quod per me significatum fuit.
Is autem absque alia replicatione a me discedens, practicari non desiit sed confecta scheda quadam ex una parte latino ex altera Germanico idiomate, in qua notati erant morbi omnes difficiles a capite ad pedes, quos se curaturum pollicebatur. Illam typis excudi curavit et per puerum quendam perque mulierem quandam vetulam in omnes civitatis domos spargi curavit.
Quo factum est, ut brevi temporis spatio ad eum ut ad Apollinis Delphicum oraculum viri mulieresque confluerent, quibus, cum multa non solum medico indigna sed quae veteratorem decerent, praestitisset, ego misso ad illum pedello injunxi ut ad me veniret. Venit is, exprobravi indigna et veteratoria ejus facta (nam nonnulla mihi nota erant) et illi injunxi, ut vel hinc de repente abiret vel facultatis statutis se conformem redderet. Respondit paratissimum esse se, statutis parere et petens ex me, quid facto opus esset. Retuli. Rogavit, ut facultatem advocarem et ut sibi aphorismus pro repetitione assignaretur. Convocavi igitur ad 3. Februarii [fol. 436v] facultatem, ad quam plerique comparuerunt. In qua congregatione de ejus receptione actum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1331, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1331/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success